

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 7: Versus 22
Multi dicent.Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent, quae cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur: putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibile miraculum; unde adjungit:Multi dicent.Quam mundo ergo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiae inter tot deceptiones.